- IMBREX
- IMBREXregula est σωληνοειδὴς canaliculata, et rubulata, quod rorem derivet intectis, an ex Gr. ὄμβρος, imber, et βρέχω, rigo, quod imbribus rigetur, nomen nacta, Gloslae, Imbrices, καλυπτῆρες. item ςεγαςῆρες. Horum vicem olim conyzae masculae folia praebuêre, uti docet Hesych. qui et stramenta ex illa, e scopas fieri consuevisle, et tegulas ait, quod ellet φυτὸν ἱκανῶς ἔυφυλλον, planta amplis folits luxurians. Sed et ulvâ palustri, frondibus, harundine, stramentis olim tuguria regi solita, uti pluribus docemus infra in voce Tegula. Item plausus genus. Suer. Ner. Claud. c. 20. Neque eo segnius adolcscentulos ---- elegit, qui divisi in factiones plausuum genera condiscerent (bombos et imbrices et testas vocabant) oper amque navarent cantanti sibi. Sic appellatum a similitudine crepitantis super regulas pluviae, quem sonitum in voce καχλάζειν eleganter exprimit Lycophr. in diluvii descriptione,Ο῞τ᾿ ἠμάθυνε πάσαν ὀμβρήσας χθόναΖηνὸς καχλάζων νασμὸς.Cum corruebat omnem bumum DiespitrisRapax aqualis nimbus.De eodem Sophocles, κἂν ὑπὸ ςέγη πυκνᾶς ἀκούειν ψεκάδος εὑδούσῃ φρενὶ. Vide Casaub. ad l. Imbricem porci, inter delicias epulonum habes apud Mart. l. 2. Epigr. 47. cuius Epigraphe in Caeciliam.Quidquid ponitur hinc et inde verris:Mammas suminis imbricemque porci etc.Hinc imbricutus, ut imbricati ungues simiarum, et imbricata per ambitum folia Cypriae laurus, apud Plin. Vide quoque infra Licinius Imbrex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.